AMBITUTI

AMBITUTI
AMBITUTI
populi Phrygiae de quibus Solin. c. 43. Galatiam primis saeculis priscae Gallorum gentes occupaverunt Tolistobogi, Veturi et Ambituti: quae vocabula adhuc permanent; quamvis Galatia unde dicta sit, ipso sonat nomine. Ubi notat Salmas. negligentiam Auctoris, quod in populis Gallorum ex Plinio recensendis, a quibus appellata Galatia est, eos tantum numerat, qui partem Phrygiae occupârunt. Nam Trocmi Maeoniae et Paphlagoniae regionem insederunt; Tectosages, partem Cappadociae uberrimam tenuerunt; ac Tolistobogi, cum Veturis et Ambitutis Phrygiam. Alii tamen Auctores fere omnes tres tantum veluti praecipuas gentes Gallorum nominant, quae in Asiam transmigraverint, Tolistobogos, Trocmos et Tectosages. Vide eum ad Solin. p. 877. et infra in Galatia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”